OFFA Cerberi

OFFA Cerberi
OFFA Cerberi
apud Veteres dicta est, quam praeter naulum Charontis, nummum videl. qui δανάκη dicebatur Graecis, defunctorum ori imponebant: ad Cerberi in praedam hiantis rictum obturandum. Erat id frustum farti seu crustulae, seu casei nonnumquam: communiter fiebat ex farina et melle, hincque μελιττοῦτα dicebatur, teste Suidâ, Μελιττουτὴ ἐδίδοτο τοῖς νεκροῖς ὡς εἰς τὸ Κέρβερον. Unde Hesych. ὄμπαι, θύματα πυρῷ καὶ μέλιτι δεδευμένα. Ex qua voce ὄμπη, Aeolic. ὄππα, Latin. ofsa, ortum. Cuiusmodi
Melle soporatam et medicatis frugibus offam
Obicit ——
eidem Cerbero Aeneas (Inferos aditurus) Aen. l. 6. v. 420. Indigitatque iliam, Comicus in Pace,
Ὀυτ᾿ ἄλφιτ᾿ οὔτε τυρὸς ὡς ἀπολούμενος.
Et quidem unius solum mentionem facit in Lysistrata idem,
—— σορόν ὠνήσει
Μελιττοῦταν ἐγὼ καὶ δή μάζω.
Appuleius in plurativo numero rem effert, Metam. l. 6. offas polentae mulsô concretas memorans, quarum singulas singulis manibus defunctos tenuisse, ait etc. Vide Franc. Rossaeum Arch. Attic. l. 5. c. 20.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CERBERI — Offa, vide Offa Cerberi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CADAVERUM Cura — apud Romanos Graecosque. Corpus defuncti, postquam sollenni ritu oculi eius clausi essent, per intervalla conclamabatur primo, quod apud Graecos fiebat magnô aeneorum vasorum fragore, an ad Lemures Furiasque accendas, an ad iacentem, si forte… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CASEUS — lac pressum, Virgilio, Ecl. 1. v. 82. et pressi copia lactis: Illud enim emulctum in caseum cogitur, quod Graeci πήττεςθαι, Latini etiam figi dixerunt: Gallis Formacia seu Formagia, quoniam in forma inferciuntur et struuntur. Sic parietes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FARINA — far molitum est, Graece Α῎λευρον; proprie enim de farre dicitur. At farina hordeacea, Graece Α῎λφιτον, Latinis polenta appellatur, qua de voce infra. Hesych. Α῎λευρα κυρίως τὰ σίτου, ἄλφιτα δὲ τὰ τῶ κριθῶν. Vide de illa Plin. l. 18. c. 9. uti de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MELLITA — apud Sueton de Nerone c. 27. Indicebat et familiaribus cenas, quarum uni mellita quadragies sestertium constiterunt. i. e. centena aureorum milia, ex Budaei supputatione, Nempe, praeter ea, quae retro diximus, non Pythagoraeorum solum nutrimentum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAULUM Charontis — dicebatur olim obolus, qui defunctorum ori indi solebat, ut animarum portitori Charonti merces solveretur. Non enim solum in os iniecta est gleba, ut patet ex M. Tullio de LL. l. 2. et Festo l. 14. sed et sive in tumba, sive in pyra reconditô… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”